라틴어 문장 검색

Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:10)
quod, quamvis natura non sit primum principium simpliciter, est tamen primum principium in genere rerum naturalium, et primum principium quod naturalis considerare potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 43:4)
Et ideo Aristoteles hoc considerans in libro Physicorum, qui est primus liber doctrinae naturalium, incepit non a primo principio simpliciter, sed a primo principio rerum naturalium, scilicet a materia prima, quam in II eiusdem dicit esse naturam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 43:5)
Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:1)
Tertium est quia in intellegendo et speculando non est peccatum, in simpliciter enim bonis non est possibilis excessus et peccatum;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:8)
Etsi multis iam rebus perfidiam Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut inferre iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem. Discedentibus his breviter sua in Aeduos merita exposuit,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 54장2)
Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes breviter ostendero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장3)
Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam uenient, si prius eorum sedes breuiter ostendero.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 1:3)
si simpliciter ad tonsillas, consecutio verborum turbatur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1609)
ubique enim vox tormina simpliciter a Celso usurpatur;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).219)
- Tria membra uncis inclusa eandem speciem eandemque originem habent, et ordinem quo medicamenta simpliciter enumerantur, miro modo turbant;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).760)
Quid autem his verbis ad ossa simpliciter positis, Celsus sibivoluisse potest?
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).904)
Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes breviter ostendero.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 1:3)
Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 8:1)
Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam conspiravisset breviter respondens non aliter tot flagitiis eius subveniri potuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION