라틴어 문장 검색

uel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his uinum miscendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:4)
Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:1)
Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 10:4)
sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 13:2)
faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere siluestri, resinae, singulorum P. #1108 VIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 16:2)
sebi caprini ex irino liquati P. #1108 XX;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 35:4)
At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum superiniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 36:1)
Euocant sinapi, piper.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 11:4)
Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 3:4)
Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 6:2)
et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:3)
Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. #1108 II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. #1114 I aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:1)
aut eadem ex uino liquanda, uel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:1)
terra quoque Eretria ex aceto liquata recte inlinitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 3장 2:4)
Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION