라틴어 문장 검색

Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:10)
Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:7)
Vestis aspera, zona pellicia, cibus locustae meique silvestre, omnia virtuti et continentiae praeparata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:11)
Graecus adulescens erat in eoenobio, qui nulla continentiae, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:2)
"azymis sinceritatis et veritatis,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:13)
Elige ergo anum, elige deformem, elige probatae in domino continentiae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:23)
nobiles feminae nobiliores habiturae procos vilissimae condicionis hominibus et servulis copulantur ac sub nomine religionis et umbra continentiae interdum deserunt viros.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:18)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:3)
Sed nec in catalogo auxiliorum Turni, si velis situm locorum mente percurrere, invenies illum continentiam regionum secutum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 5:1)
Et est quidem superba et contumax et velut sui ostentatrix continentia:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:4)
Bellum, inquit, duobus mihi amicissimis cogor indicere, Disario et continentiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:2)
"Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor et de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:5)
Nam nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:10)
hinc continentia, illinc lubido;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION