라틴어 문장 검색

Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
(아풀레이우스, 변명 66:1)
- recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi sit mecum quam secum dissensio.- Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt?
(아풀레이우스, 변명 67:15)
Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui.
(아풀레이우스, 변명 89:1)
cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino:
(아풀레이우스, 변명 90:3)
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)
litteras tamen, quas ad me Carthagine uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor uitae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro currat.- Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo tempore uitae uocans, postquam * * * ;
(아풀레이우스, 변명 94:11)
specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit;
(아풀레이우스, 변명 97:8)
aperi quaeso, bone puer, aperi testamentum:
(아풀레이우스, 변명 98:12)
"Sed tibi plane, Luci domine, soli omnium Chaldaeus ille vera dixerit, sisque felix et iter dexterum porrigas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:23)
"Sis, Fotis mea:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:13)
"sis meis extremis casibus Iuno Sospita, meque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:26)
"Sed iam nunc ego sedulo periclitabor, an oppido forti animo singularique prudentia sis praedita."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:99)
liber ab interitu sis et memor esto mei tu.
(ARCHIPOETA, III23)
idcirco quod sis hilaris dator atque serenus;
(ARCHIPOETA, VI28)
nulla quidem virtus est, a qua sis alienus.
(ARCHIPOETA, VI30)

SEARCH

MENU NAVIGATION