라틴어 문장 검색

Ne sis me uno digito attigeris, ne te ad terram, scelus, adfligam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 226)
et tu, quicumque es felicior atque meo nunc superbus incedis malo, sis pecore et multa dives tellure licebit tibique Pactolus fluat nec te Pythagorae fallant arcana renati formaque vincas Nirea, heu heu, translatos alio maerebis amores, ast ego vicissim risero.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 154)
qui sis , nondum quaerentibus edo , Ibidis interea tu quoque nomen habe ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 3:9)
Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 294)
' 'o puer, ut sis vitalis metuo et maiorum nequis amicus frigore te feriat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:9)
dein quod equis, armis, veste sumptu famulicio instructus solum, nisi fallimur, incipere formidas et, cum sis alacer domi, in aggredienda peregrinatione trepidum te iners desperatio facit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 2:2)
"Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus Dedicat et grata sis, dea, mente rogat."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 949)
adi sis tute atque ipse itidem roga, ut tibi percontari liceat quae velis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4116)
tune ais me impudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 746)
noli sis tu illi advorsari, sine amet, sine quod libet id faciat, quando tibi nil domi delicuom est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 248)
Quis enim te potius aut de maiorum dixerit institutis, cum sis clarissimis ipse maioribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 118:3)
sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an iam profectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 6 4:1)
ambieratque Venus superos, colloque parentis circumfusa sui "numquam mihi" dixerat "ullo tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, dummodo des aliquod:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 68:2)
quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 20:6)
Nasutus sis usque licet, sis denique nasus, Quantum noluerat ferre rogatus Atlans, Et possis ipsum tu deridere Latinum:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, II1)

SEARCH

MENU NAVIGATION