라틴어 문장 검색

en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi gentis Iuleae nomina sancta fero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 132)
prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 456)
Interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 4:1)
Cum qua latrator Anubis sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet, sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:6)
Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:7)
Visa dea est movisse suas (et moverat) aras, et templi tremuere fores, imitataque lunam cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 64:1)
Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 24:1)
"hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro, dux fuerat belli, proximus ille duci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 24)
"nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum, templum mentis amo, non marmoris:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 284)
perfusa pulcher menta russo stemmate fert et cruenti pectoris spectat decus fruiturque et ostro vestis ut iam regiae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1385)
"interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris stagnum nivali volvitur profundo, omnicolor vitreas pictura superne tinguit undas, musci relucent et virescit aurum cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.16)
exultat victrix legio, quam mille coactam martyribus regina Fides animarat in hostem, nunc fortes socios parta pro laude coronat floribus ardentique iubet vestirier ostro.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 15)
bellum nam talibus armis ludebant resono meditantes vulnera sistro.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1115)
nam forte cyanea propter stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1246)
arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 35:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION