라틴어 문장 검색

Sunt etenim pennae uolucres mihi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 1:1)
Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장6)
Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장4)
Ubi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra (8.2) positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장7)
aut grandis pinna cummi vel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장8)
Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:6)
aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:8)
Quumque id patefactum, et jam ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita medicamento cicatricem inducente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 2:4)
circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 2:5)
Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, ex toto id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:8)
aut grandis pinna, gummi, vel fabrili glutine illita, et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:9)
Quo postquam delapsus Amor longasque peregit penna vias, alacer passuque superbior intrat.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:54)
vasta velut Libyae venantum vocibus ales cum premitur calidas cursu transmittit harenas inque modum veli sinuatis flamine pennis pulverulenta volat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:186)
ordinibus variis per nubila texitur ales littera pennarumque notis conscribitur aër.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:317)
Audieram memorande tuas Stymphale volucres spicula vulnifico quondam sparsisse volatu, nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae visa diu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice1)

SEARCH

MENU NAVIGATION