라틴어 문장 검색

Qui quidem et castus est ex ratione, et ex affectu dulcis.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:26)
Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:29)
Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:16)
Petro commendavit Ecclesiam suam, Iohanni commisit dulcissimam matrem suam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:42)
Ipse spiritus mei reclinatorium, dolorum meorum dulce solatium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:19)
Quam utile tunc dolere pro invicem, laborare pro invicem, onera sua portare invicem, cum unusquisque pro altero semetipsum neglegere dulce habet;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:6)
Interea quam dulce habent conferre invicem, sua studia mutuo patefacere, simul examinare omnia, et de omnibus in unam convenire sententiam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:9)
cum subito et insensibiliter aliquando affectus in affectum transiens, et quasi e vicino ipsius Christi dulcedinem tangens, incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:12)
Pingunt ore liram, dum cantus imbibit istos Auditus, dulces offert sonus auribus escas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:2)
In medio lacrimatur humus fletuque beato Producens lacrimas, fontem sudore perhenni Parturit et dulces potus singultat aquarum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:1)
Quas Venus, illecebras, que tristia gaudia, tristes Leticias, mala dulcia, pocula fellea terris Offert et felle mellito cumpluit orbem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:6)
Dum citharam manus una gerit, manus altera cordas Sollicitat dulcemque soni parit illa saporem, Auri dans epulas oculisque prohemia somni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:5)
Que racio cur omne melos dulcesque sonorum Cantus non gignit uox una sed unio uocum, Dissimilis similisque sonus, diversus et idem, Vnicus et simplex, dupplex, difformis et alter;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:11)
A collo suspensa sonos crepitacula dulces Reddunt et multo perfundunt aera cantu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:6)
In tenebris lucem simulant, in lite quietem, Abscondunt sub pace dolos, in felle figurant Dulcia, sub specie recti uiciata propinant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION