라틴어 문장 검색

Quin age rumpe moras solaturusque sodalem absens eloquio fertiliore doce, crebraque facundo festinet littera cursu libris atque animis insinuanda meis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium11)
hic sibi promittit Venerem speratque Dianae coniugium castamque cupit violare Minervam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia27)
fertur Pellaeus, Eoum qui domuit Porum, cum prospera saepe Philippi audiret, laetos inter flevisse sodales nil sibi vincendum patris virtute relinqui.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:227)
per consanguineos thalamos noctemque beatam, per taedas, quas ipsa tuo regina levavit coniugio sociaque nurum produxit ab aula, indue mente patrem, crescentes dilige fetus ut ducis, ut soceri.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:61)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
audierat mandata Pater secumque volutat diversos ducens animos, quae tale sequatur coniugium Stygiosque velit pro sole recessus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:53)
quam fallere mentes doctus et unanimos odiis turbare sodales!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:47)
Talibus adclamat dictis infame nocentum concilium, qui perpetuis crevere rapinis et quos una facit Rufino causa sodales, inlicitum duxisse nihil;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:187)
vestigia fratris germanae servant Hyades, Cygnique sodalis lacteus extentas adspergit circulus alas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:69)
melius mucrone perirent, auferretque mihi luctu leviore sodales victa manus quam laesa fides.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:135)
dubius toto quaerebat ab axe dignum coniugio generum thalamisque Serenae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:42)
superant montes et flumina tranant, Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae Ore omnes versae ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis Coniugiis, vento gravidae (mirabile dictu).
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 5:3)
praelata est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in eodem coniugio manebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장3)
nec ideo coniugia et educationes liberum frequentabantur praevalida orbitate:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장2)
vix praesenti custodia manere inlaesa coniugia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION