라틴어 문장 검색

6. Per radios lunae et aliarum stellarum (excepto sole), rejice etiam lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 202:1)
In pelago nautis ex undis ortus in undis sol fit uti videatur obire et condere lumen;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:4)
inde minutatim retro quasi condere lumen debet item, quanto propius iam solis ad ignem labitur ex alia signorum parte per orbem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:2)
solis quoque tristis imago lurida sollicitis praebebat lumina terris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:2)
Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:1)
Luna enim in coniunctione vivificum lumen a sole accipit, et cum Venus numquam longe distet a sole et Venus habeat movere humorem seminalem, luna quando soli coniungitur, acquirit Veneris virtutem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:14)
proinde, calor quoniam solis lumenque profusum perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent, forma quoque hinc solis debet filumque videri, nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:3)
Tum ille, cum legatus noster esset anno fere ante, quam consul est declaratus, haud dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus esse semper futurum, cum sol ita locatus fuisset, ut lunam suo lumine non posset attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 38:2)
deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:9)
hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장2)
non enim latet lunam suum propriumque habere lumen, sed esse uti speculum et ab solis impetu recipere splendorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장11)
caecus itaque Orion cum consuleret quemadmodum oculos posset recipere, responsum est ei, posse lumina restitui, si per pelagus ita contra orientem pergeret, ut loca luminum radiis solis semper offerret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7635)
et quia aquilae haec est natura, ut solem recto lumine spectet, signum quoque aquilae, quod in caelo est, orientem semper solem videtur adtendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 39410)
cum autem cursum itineris sui peragens subierit sub orbem solis, tunc eam radiis et impetu caloris corripi convertique candentem propter eius proprietatem luminis ad lumen.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장3)
Luna potest solis radiis percussa nitere inque dies magis [id] lumen convertere nobis ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, donique eum contra pleno bene lumine fulsit atque oriens obitus eius super edita vidit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION