라틴어 문장 검색

Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis dubitaret, ideo hoc declaratur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:9)
Treboni, praetoris urbani, sellam collocavit et, si quis appellavisset de aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:3)
non sic excubiae, non circumstantia pila quam tutatur amor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:155)
Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:1)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare contingit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:18)
mitior nanque est in adversarium solutio distinctiva;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:49)
7. Cumque de residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem dubitare pendamus (et si quis dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur), parum restat in nostra discussione dicendum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 150:1)
Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:4)
a duce 'arma virumque cano', ab itinere 'Troiae qui primus ab oris', a bello 'multa quoque et bello passus', a generis successu 'genus unde Latinum'. virum quem non dicit, sed circumstantiis ostendit Aeneam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 112)
nam illa solutio est cum Orphei separatim dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1205)
omnia autem quae dicit Iuppiter ad solutionem pertinent antedictorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2578)
et est solutio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3165)
ut autem Creissa non faciat illud est, quia *κρῆσσα per η simpliciter scribitur nec potest recipere solutionem, *θρᾶισσα vero per αι diphthongon, unde et resolvitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3168)
quod etiam si inveniatur, solutio dicenda est, quo modo dicimus aena et aena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3572)

SEARCH

MENU NAVIGATION