라틴어 문장 검색

Nox erat, et terris animalia somnus habebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:1)
olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:17)
Olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:13)
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus velle videmur et in mediis conatibus aegri succidimus, non lingua valet, non corpore notae sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:15)
quae si omnia studiis impenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii viderentur vel diurna tantum computantibus ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 266:1)
te, quae vada fluminis infra cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis, qua tibi tota quies offensaque turbine nullo nox silet et teneros invitant murmura somnos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci19)
velut ego nocte hac quae praeteriit proxuma in somnis egi satis et fui homo exercitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 12)
devoverant enim se ac conspiraverant, in ipso primae noctis silentio nullo somno sopiri, quousque progressi de latibulo subterraneo, universos somno deditos, et secure quiescentes, in impetu et vociferatione ex improviso armis detruncarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:2)
ne nox quidem secura, cum uxor vigilias somnos suspiria matri Liviae atque illa Seiano patefaceret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장5)
nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:18)
Nox subit, et curis exercita corpora somnus occupat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:1)
Noctis erat medium, curasque et corpora somnus solverat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:1)
"non somni tibi tempus, iners, qui nocte sub alta, germani secure, iaces, ingentia dudum acta vocant rerumque graves, ignave, paratus, tu, veluti magnum si iam tollentibus austris Ionium nigra iaceat sub nube magister immemor armorum versantisque aequora clavi, cunctaris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권36)
Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri, mendaci somno credere siue uolent, efficiat uanos noctis Lucina timores et frustra inmeritum pertimuisse uelit, si mea nec turpi mens est obnoxia facto nec laesit magnos impia lingua deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 46)
praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, neu se neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 555:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION