라틴어 문장 검색

scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem, cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctu singula virus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 618)
nam coeunt certaque probra canunt, nuper erat dea facta:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권451)
Utque sua Macareus , sic potiare tua . Vel videas , quod iam cum flammae cuncta tenerent, Hectoreus patria vidit ab arce puer . Sanguine probra luas , ut avo genitore creatus , Per facinus soror est cui sua facta parens . Ossibus inque tuis teli genus haereat illud , Traditur Icarii quo cecidisse gener . Utque loquax in equo est elisum guttur acerno, Sic tibi claudatur pollice vocis iter . Aut ut Anaxarchus , pila minuaris in alta , Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 26:1)
Sic ego poenas sontibus impono, sic est mea magna potestas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:9)
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:14)
Hunc init et vetito temerat sacraria probro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:4)
turritaque Mater an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:6)
Fraterno sanguine sontem expulsumque domo patria Trachinia tellus accipit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:2)
" Spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira atque ita correpto captivarum agmina matrum invocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira nocentem) immergitque manus, foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 48:4)
protegit haec sontes, inmeritosque premit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1116)
trans ego tellurem, trans altas audiar undas, et gemitus vox est magna futura mei, nec tua te sontem tantummodo saecula norint . perpetuae crimen posteritatis eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 98)
vexillum sublime crucis, quod in agmine primo dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit, instauratque levem dictis mordacibus alam exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 190)
Adeo impotenti esse animo ut praeter civium Morem atque legem et sui voluntatem patris Tamen hanc habere studeat cum summo probro?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 324)
Ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis Quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, ill probro sim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 45)
Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION