라틴어 문장 검색

nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:2)
Non splendeat toga, ne sordeat quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:1)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
profuge et obtectas late unumque manibus aufer Herculeis scelus.
(세네카, Hercules Furens 15:14)
uterque tacitus ora pudibunda obtegit furtimque lacrimas fundit, in tantis malis quid est pudendum?
(세네카, Hercules Furens 17:33)
stetit per artus sanguine effuso horridus, paedore foedo squalidam obtectus comam, et ore rabido fatur:
(세네카, 오이디푸스 7:45)
similisque maesto, squalida obtectus coma.
(세네카, Troades 467:1)
scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis porticus, aulaeis nobilis Attalicis, et platanis creber pariter surgentibus ordo, flumina sopito quaeque Marone cadunt, et leviter nymphis tota crepitantibus urbe cum subito Triton ore recondit aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
procul dubio tunc ille non esset aut spumosus per iactantiam aut turbidus per superbiam aut caenosus per conscientiam aut praeceps per iuventutem, quin potius in illo squalidum si quid ac putre sorderet, totum id ad-mixta consilii tui vena dilueret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 1:2)
"sordent vulgo Calydonius heros et magno genitus Telamone Aiaxque secundus, nos quoque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권198)
digna deae sedes, nitidis nee sordet ab astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam65)
cur oculis sordet vicina voluptas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci39)
"longo tu tramite nudos texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum, nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis, ne sorderet iter."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis37)
sine me tibi ductor aquarum Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 45)
"sed grates ago servitusque tanti est, quod sub te duce, te iubente cessi, quod tu maximus arbiter meaeque victor perpetuus legere ripae, et nunc limite me colis beato nec sordere sinis malumque late deterges sterilis soli pudorem, ne me pulvereum gravemque caelo Tyrrheni sinus obluat profundi, qualis Cinyphius tacente ripa Poenos Bagrada serpit inter agros, sed talis ferar, ut nitente cursu tranquillum mare proximumque possim puro gurgite provocare Lirim."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana21)

SEARCH

MENU NAVIGATION