라틴어 문장 검색

Aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1), hoc est super caetera Spiritus sancti dona, hoc maxime desiderate, ut quae lingua proferuntur, hoc est in verbis sonant, per intelligentiam videri faciatis, et exponere possitis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:5)
Quia etenim prophetae Videntes antiquitus dicebantur, hoc loco Apostolus prophetare dicit, visum intelligentiae ministrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:6)
Quasi inutiliter aerem solum exterius lingua verberantes, non cor interius per intelligentiam contingentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:26)
Quid, quaeso, virtutem vocis dicit, nisi ejus intelligentiam propter quam est reperta?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:1)
Qui etiam tam verborum intelligentiam in Ecclesia necessariam dicit, ut cum ibi aliquae benedictiones fiunt, non debeat Amen responderi nisi ab intelligentibus, qui videlicet discernere possint an benedictionis verba sint, an maledictionis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:4)
Et statim ad perfectionem intelligentiae sacrorum verborum nos adhortans:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:11)
X. Nunc ad propositum redeamus, qualiter videlicet in tanta divinae substantiae unitate, tres personae intelligi ac disseri queant, ut quae pronuntiant verba, non abhorreat intelligentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:1)
unamquamque substantiam una specie participare, pluribus vero accidentibus et separabilibus et inseparalibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:9)
nec tanquam temerarii judices arguatis, cum talia fides verba protulerit, quorum intelligentia vestris incognita sit disciplinis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:3)
Differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae secundum quas ea quae diversa sunt specificantur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:11)
hoc est aliae sunt divisivae generum, aliae constitutivae specierum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:12)
Nam et species ex genere quasi gigni vel creari philosophi dicunt, secundum hoc scilicet, quod ex ipso, ut dictum est, esse contrahunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:13)
Boetius in libro Divisionum, genus in species quasi in quasdam a se quodammodo procreationes dividi asserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:14)
Nunquam etenim genus, nisi per aliquam speciem suam, esse contingit, vel ullatenus animal fuit, antequam rationale vel irrationale fuerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:2)
et ita quaedam species cum suis generibus simul naturaliter existunt, ut nullatenus genus sine illis, sicut nec ipsae sine genere esse potuerint, sicut quantitas et unitas, vel numerus et binarius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION