라틴어 문장 검색

Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 57:1)
Pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit, qua funestus nobis ceciderat adulescens, cuius manibus excidio urbis parentari debebat, Gelani meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus, leniter incedebant, armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 3:2)
Postridie ludis Circensibus idem ex adverse imperatoris (ubi consueverat) spectans, repentino clamore sublato, cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna compage disrupta, efflasse spiritum repertus est solus, unde Constantius ut futurorum quoque praescius exsultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 3:1)
Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi ocius dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium, decem libris auri semet ipse multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 2:1)
Namque, cum Antiochiae in alto silentio, scaenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito, coniunx Nisi somnus est inquit en Persae, et retortis plebs universa cervicibus, ex arce volantia in se tela declinans, spargitur passim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:1)
Hic cum magnificos praetor ederet ludos, et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut et liberalem se et multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes, opibus ditaverat magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 6:1)
Poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut appositi pisces et volucres ponderentur, et glires, quorum saepius replicata, non sine taedio praesentium, ut inusitata, laudatur assidue, maxime cum haec eadem numerantes, notarii triginta prope assistant, cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 13:1)
Hi omne quod vivunt, vino et tesseris impendunt et lustris, et voluptatibus et spectaculis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 29:1)
Et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum illucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites, ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 31:1)
Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum impensiore, per applicatos homines ad plaudendum, ut in omni spectaculo exodiario venatori aurigae et histrionum generi omni, et iudicibus celsis, itidemque minoribus, nec non etiam matronis, clametur assidue:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 33:1)
Quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri, faventis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 9:3)
Ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum affuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore illicitae cupidinis homine, ad debilitatem paene pugione vulneraretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 17:1)
Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 38:1)
Quartum atque postremum est genus impudens, pervicax et indoctum, eorum qui cum immature a litterariis eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt, mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo, cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 14:1)
Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION