라틴어 문장 검색

eam quoque altera crepido haud facilior in ascensum ambibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 289:2)
ipse in Tisaeo - mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi - speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 70:1)
Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant, sed serius Platoris fraude ex specula elati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 87:1)
et respondisset, ni speculator - hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium - contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 259:1)
et hi adesse hostes ex specula quadam cognoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 256:4)
has naves per altum ferri cum ex specula signum datum Antenori esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum promunturium Chiumque, qua artissimum fretum est, iis occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 345:1)
ecquid, quod mandavi tibi, estne in te speculae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 518)
frons loci quae in aede constituta fuerit, si tetrastylos facienda fuerit, dividatur in partes XI S praeter crepidines et proiecturas spirarum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장17)
supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae sic sunt faciundae, uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장18)
pro crepidinibus ancones, sive parotides vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum, praeter folium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장26)
Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque pulvinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae partis, reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus habeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장9)
'coniuncta' ergo 'crepidine' pro 'crepidini', sicut haeret pede pes pro 'pedi'. est autem ablativus pro dativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6538)

SEARCH

MENU NAVIGATION