라틴어 문장 검색

sed haec ipsa plus valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 72:3)
omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 112:3)
simillima est his argumentatio, qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 174:1)
nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικη`ν ἐπαγωγήν.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:3)
cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 255:1)
et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 384:2)
nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 384:3)
oratoris officium docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:6)
altera, quae est in differentia , ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:1)
argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:1)
Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:4)
Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:5)
Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 49:1)
molesta illi erat omnis argumentatio.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:3)
erat et illud in argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam partem controuersiae, sed tamquam controuersiam implebat.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION