라틴어 문장 검색

set si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장2)
multitudinem veteranorum praetexebat imperator et dilectibus supplendos exercitus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장5)
et ludicro circensium, quod adquirendis vulgi studiis edebatur, Britannicus in praetexta, Nero triumphali veste travecti sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장5)
quid enim dulcius libero et ingenuo animo et ad voluptates honestas nato quam videre plenam semper et frequentem domum suam concursu splendidissimorum hominum?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 2:1)
adstrictior Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior Caelius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior Cicero:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 4:2)
utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 1:3)
eoque solis Germanorum non in ripa commercium, sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae colonia.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 1:3)
Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi iunxit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:1)
ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae inprimis dignitatis administratione ac spe consulatus, cui destinarat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 1:2)
Otho comiter administrata provincia primus in partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum aula Neronis ut similem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장11)
apud Galbam Titi Vinii potentia defensus, praetexentis servatam ab eo filiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장4)
longinquae provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior auditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장8)
iungitur Verginio Pompeius Vopiscus praetexto veteris amicitiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장4)
splendidior origine quam nos sumus, fateor, sed et Nero nobilitate natalium Vitellium anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장13)
illuc Mucianus cum legatis tribunisque et splendidissimo quoque centurionum ac militum venit, et e Iudaico exercitu lecta decora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION