라틴어 문장 검색

ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 156:1)
ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 161:1)
Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 600:3)
in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 523:1)
Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 555:2)
cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 17:1)
cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 19:3)
ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 22:1)
Postquam quidem praetor recuperatores dedit, damnatus demum, vi coactus reddidit ducentos et mille Philippum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 359)
aut plus aut minus quam opus fuerat dicto dixeram controversiam, ut sponsio fieret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 211)
Labrax Quis me est mortalis miserior qui vivat alter hodie, quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 11)
Immo quas dependi inquito [qua sponsione pronuper tu exactus es] pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 442)
et qui non crediderant uicti sunt sponsione et hoc de sponsione forsitan uenerat ut auderet inpudicus contionari.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.10)
ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tris recuperatores cum se daturum pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent uter prior in oppidum transcendisset, C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tris recuperatores considere et causam cognoscere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 676:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION