라틴어 문장 검색

Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 7:1)
mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 49:3)
Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)
Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 106:1)
accedebat fames et squalor et inluvies corporis in stercore suo destituti;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:2)
" Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur:
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:5)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
Ex omni rupe conchylium contrahitur quo uestis cruentetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.23)
Vnde iste, genitor, squalor et lugubribus amicta coniunx?
(세네카, Hercules Furens 9:21)
ut ora iuveni paria Perithoo gerit, ni languido pallore canderent genae staretque recta squalor incultus coma.
(세네카, 파이드라 11:45)
late cruentat arva et inrisum caput scopulis resultat;
(세네카, 파이드라 15:41)
squalore vultus obruat maestos coma,
(세네카, Thyestes 518:1)
squalor recusat noster et sceptrum manus
(세네카, Thyestes 545:1)
prata cruentantur Zethi, victorque canebat paeana Amphion rupe, Aracynthe, tua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1528)
Cynthia gaudet in exuuiis uictrixque recurrit et mea peruersa sauciat ora manu, imponitque notam collo morsuque cruentat, praecipueque oculos, qui meruere, ferit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 838)

SEARCH

MENU NAVIGATION