라틴어 문장 검색

saltem mitificos incendia lenta vapores exhalent aestuque calor languente tepescat;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1247)
spiritus inde sordidus exhalans vicinas polluit auras.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 110)
frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras, quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro offerat, inmundis caeno exhalante cloacis quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1206)
subiit cari genitoris imago, ut regem aequaevum crudeli volnere vidi vitam exhalantem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 23:2)
Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:3)
genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:2)
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:17)
firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster cultus clarius enitescet, et novos, quibus et ipsis multa virtus adest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 110:1)
At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:1)
hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:5)
Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:9)
Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 14:1)
uenit subito deformis squalore, lacrimis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 17:8)
Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 7:1)
Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION