라틴어 문장 검색

et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:4)
sed unus frater, qui in me pietate filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inventus est, squalore et lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei nominis renovari et rerum gestarum memoriam usurpari coegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:2)
Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:7)
Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio exonerata sono mutet suffusa saporem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:5)
Nec in eodem futurus navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis auferri;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:4)
77 P.L.M. Nolo ego semper idem capiti suffundere costum nec noto stomachum conciliare mero.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 4:1)
Est illi facies liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 8:1)
mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba horrenti capillo;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:3)
Candida candorem roseo suffusa rubore Ante fuit - niveo lucet in ore rubor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 33)
"sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, in pretio pretium nunc est:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권119)
dicite suffuso per sacra verba mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권399)
illa, velut crimen taedas exosa iugales, pulchra verecundo suffunditur ora rubore, inque patris blandis haerens cervice lacertis "da mihi perpetua, genitor carissime," dixit "virginitate frui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:10)
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam recta acies, livent rubigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:8)
Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens aestuat et tepido suffundit lumina rore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:2)
Udisque paludibus exit, oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus, fulmineus, rubra suffusus lumina flamma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION