라틴어 문장 검색

additur ars, ut fila herbis saturata recoctis inludant varias distincto stamine formas, ut quaeque est lanugo ferae mollissima tactu, pectitur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 179)
non tibi sunt integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 145)
Iam veris comites, quae mare temperant, inpellunt animae lintea Thraciae, iam nec prata rigent nec fluvii strepunt hiberna nive turgidi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 121)
Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:2)
Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:3)
Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:18)
Sponte sua festinat opus nulloque labore mollia contorto descendunt stamina fuso.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:23)
hospes Timoli Lydiam fovit nurum et amore captus ad leves sedit colus, udum feroci stamen intorquens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:25)
nulli non avidi colus Parcas stamina nectere:
(세네카, Hercules Oetaeus 16:20)
semper, genetrix, deflenda mihi, prima meorum causa malorum, tristes questus natae exaudi, si quis remanet sensus in umbris, utinam ante manu grandaeva sua mea rupisset stamina Clotho, tua quam maerens vulnera vidi oraque foedo sparsa cruore!
(세네카, 옥타비아 1:5)
non sollicitae possunt curae mutare rati stamina fusi.
(세네카, 오이디푸스 13:3)
Vidit Persis ditique ferox Lydia regno deiecta feri terga leonis umerisque, quibus sederat alti regia caeli, tenuem Tyrio stamine pallam.
(세네카, 파이드라 4:28)
nam modo purpureo fallebam stamine somnum, rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 318)
nunc agite, o socii, propellite in aequora navem, remorumque pares ducite sorte vices, iungiteque extremo felicia lintea malo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2110)
"prodita quid mirum fraterni cornua monstri, cum patuit lecto stamine torta uia?"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 420)

SEARCH

MENU NAVIGATION