라틴어 문장 검색

Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata in quibus luxuriantur, caetera steriles et ieiuni.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:3)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장12)
" Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit.
(불가타 성경, 아모스서, 4장7)
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장11)
si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:32)
Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:7)
ex sue ungulae, rostra, aures, volvae sterilesque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장8)
ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:2)
ex sue ungulae, rostra, aures, vulvaeque steriles:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:2)
quid fertile terris, quid plenum sterili possit sub consule nasci?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:302)
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor defluat et vacuis corrupto sanguine venis arescat fons ipse mali;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:11)
subsidere nostris sub pedibus montes, arescere vidimus amnes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:197)
quis sterilem non credat humum?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus9)
Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras proelia moturus superis, quod solus egeret conubiis sterilesque diu consumeret annos impatiens nescire torum nullasque mariti inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:13)
namque modo adversis invadi viscera telis, nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes, nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION