라틴어 문장 검색

Alii petitiones amplectuntur eo solum animo ut negotiis aliorum quae simul tractantur impedimenta iniiciant vel ut aliquid obiter deferant et informent, cuius alias praetextum idoneum parare non potuerint, de petitione ipsa, cum sibi hoc modo consulerint, nihil solliciti, vel generaliter ut per aliorum negotia negotiis suis pontem sternant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:7)
Quin et et in ambientibus ita caute adhaerere ut videatur quis alteri ex partibus addictus, et tamen parti adversae minime odiosus, viam quandam sternit ad honores per medium factionum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:6)
Quos ubi uenator, loca tunc secus ipsa uiator, Forte sub inmundo stratos uidet esse profundo, Tantae molis onus sursum leuat ilico pronus, Incolumes extra deducens remige dextra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:5)
Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장18)
Sterni flatibus Euri
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 4:1)
Strauit Antaeum Libycis harenis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 25:1)
Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros.
(카이사르, 아프리카 전기 58:2)
(sternere quippe toros vel caedere ligna culinae membra negant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:76)
, cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:312)
tum victor madido prosilias toro nocturni referens vulnera proelii.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:14)
praetereunt subiecta ferae, torvique leones, quae stravisse calent, eadem prostrata relinquunt nec nisi bellantis gaudent cervice iuvenci nobiliore fame.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum30)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)
qui fuerat genitor, natus nunc prosilit idem succeditque novus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix28)
hic sternere Martem cogitat, hic Phoebi laceros divellere crines;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia26)
Tritonia virgo prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia57)

SEARCH

MENU NAVIGATION