라틴어 문장 검색

neque uomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:3)
Huic dolori lateris febris et tussis accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:5)
Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo uitio grauius, secundo tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:1)
si leuata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et uinum meracius adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 3:7)
Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione uel adiectae uel leuatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:1)
Ob quam causam dixi etiam peius id genus esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moueret.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:3)
Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo uini paulo plus adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:2)
Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, uini cyathos sorbere, sed id in hoc genere ualetudinis dulce uel certe lene commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:3)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:5)
Sternumenta uero uel albo ueratro uel struthio coiecto in nares excitantur, uel his mixtis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 10:1)
Ad tussim Athenionis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 11:1)
Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 12:1)
Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua uehementer intus conpulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 25:2)
Sub his enim crustae resoluuntur, quae tum per sternumenta elidi debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:1)
item fumus et quicquid excitat sternumentum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION