라틴어 문장 검색

prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:33)
sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:39)
* * * Non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum;
(아풀레이우스, 플로리다 13:1)
Chaldaei sideralem scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia.
(아풀레이우스, 플로리다 15:26)
tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerbaque, quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:29)
poeticae commotam, geometriae limpidam, musicae dulcem, dialecticae austerulam, iam uero uniuersae philosophiae inexplebilem scilicet et nectaream.
(아풀레이우스, 플로리다 20:9)
Iam haec equidem ipsa vocis immutatio desultoriac scientiae stilo quem accessimus respondet.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:9)
sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam, qui tam bellam fabellam praenotarem.
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:2)
"Visetur et in fabulis audietur doctorumque stilis rudis perpetuabitur historia Asino vectore virgo regia fugiens captivitatem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:12)
"Sed ut cuncta noritis, referam vobis a capite quae gesta sunt, quaeque possent merito doctiores, quibus stilos Fortuna subministrat, in historiae specimen chartis involvere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:4)
Cum iam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent conici, quo semel conditis calculis, iam cum rei fortuna transacto, nihil postea commutavi licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis, unus e curia senior, prae ceteris compertae fidei atque auctoritatis praecipuae medicus, orificium urnae manu contegens ne quis mitteret calculum temere, haec ad ordinem pertulit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:2)
Horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum vera et divina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus2)
Utinam saltem tam opima mensa iam annosum ab stilo tuo ieiunium meum tandem accipias!
(아우구스티누스, 편지들, 14. (A. D. 397 Epist. XLII) Dominis Laudabilibus In Christo Sanctissimis Fratribus Paulino et Therasiae Augustinus In Domino salutem6)
Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quondam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus nebulonum qui se Stoicos nuncuparent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 1:1)
Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION