라틴어 문장 검색

dein ceteri composita indignatione, quod consul rem publicam, dux imperatorem, tantis opibus tot honoribus cumulatus amicum prodidisset, velut pro Vitellio conquerentes, suum dolorem proferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장3)
Tiberio quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistulam conquerenti ita rescripsit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 51장 3:1)
neque aut matri suppliciter precanti aut uitrico deseri se etiam in senatu conquerenti ueniam dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:3)
Filia uero nata paupertatem nec iam imperatoria modo sed et patria conquerens onera conlationes in alimonium ac dotem puellae recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 42장 1:1)
quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 2장 2:2)
Caede Gai nuntiata multis ad occasionem stimulantibus quietem praetulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 1:1)
Ducibus deinde negotium datur, ut suos quisque castiget, satisque omnibus stimulatis opus orsus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 21:1)
sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali fastigio aut credebat esse aut credi volebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 9:2)
"Ceterum, etiam si spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:38)
Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignaras, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 7:1)
is Alexandri virtutis aemulus cives suos stimulabat, ne Graeciam Servitute Macedonum diutius premi paterentur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:3)
Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 22:1)
Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus in unam cohortem secrevit ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 36:1)
Ille exanguis attonitoque similis stabat per metum etiam voce suppressa tandemque eodem metu stimulante, ne regis expectationem moraretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 19:1)
Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat, subornavit, ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION