라틴어 문장 검색

Perculsus tamen ardenter, cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis, flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 3:1)
Audiebat enim saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et dolis, ut Romanorum societate posthabita, suis rationibus stringeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 2:1)
namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur, omni arte omnique virium nisu, et oppugnatorum vineae firmitudine summa defensabatur, tormenta nihilo minus et lapidum crebritas atque fundarum ex utraque parte plurimos consumebant, et aggerum moles incrementis celeribus consurgebant, acriorque in dies adulescebat obsidio, multis nostrorum idcirco cadentibus, quod decernentes sub imperatoris conspectu, spe praemiorum, ut possint facile qui essent agnosci, nudantes galeis capita, sagittariorum hostilium peritia fundebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 12:2)
His satis provisis, prope ipsum crepusculum triplex acies nostrorum instructa, conisque galearum minacius nutans, scalas vehentibus multis, impetum conabatur in muros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 21:1)
Unde fortunas suas sitas in extremo iam cogitantes, destinatam ruebant in mortem, et partiti munera dimicandi inter necessitatis articulos, relictis qui moenia tuerentur, reserata latenter postica, strictis gladiis valida manus erupit, pone sequentibus aliis, qui flammas occulte portabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 22:2)
Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quibus orbis erat compaginatus, in vanum excussis, ampla remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 1:1)
Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se stringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 11:1)
Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 21:2)
Cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas, omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperiores exercitus, hic idem Ursulus datis litteris ad eum qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar, procul dubio iusserat dari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 7:3)
Et primo lucis exordio, cum essent hostes iam in contuitu, visi tune primitus corusci galeis et horrentes indutibus rigidis, milites in procinctum impetu veloci tendentes, eos involavere fortissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 5:1)
Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani, vibrantesque clipeos, velut pedis anapaesti praecinentibus modulis, lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis, excita undique humus rapido turbine portabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 10:1)
Et cum undique solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonans classicum iuvaret, hastis et mucronibus strictis, hinc inde comminus pugnabatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 11:1)
Nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit, vel cum in umbram et angustias amendarer, vel post principatum susceptum, animum tamquam a cognatione caelitum defluentem, immaculatum (ut existimo) conservavi et civilia moderatius regens, et examinatis rationibus, bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultorum non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vindicant potestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 16:1)
Cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae vitae iam fuisset pertaesum, - quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora, etiam edendi penuria, in locis squalentibus, stringebatur, hominumque egebat colloquiis - postremae necessitatis impulsu, deviis itineribus ad Chalcedonos agrum pervenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 4:2)
Ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione, beneficii allocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates, ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum, lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis, saxis vel tegularum fragmentis conflictaretur, densius ipsis galearum cristis aptabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION