라틴어 문장 검색

hae autem mirae pulchritudinis fuisse dicuntur, et quisquis eas vidisset stupore defigebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 61611)
nam proprie attonitus dicitur, cui casus vicini fulminis et sonitus tonitruum dant stuporem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1726)
Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum vidissent adulescentes, stupore torpebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2898)
ingentes ex stupore nuntii laus ostenditur Troianorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1671)
inhians stupore quodam, ore patefacto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8141)
hos Faunos etiam Fatuos dicunt, quod per stuporem divina pronuntient.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3146)
tremefacta solo tellus loquente Iove stupor elementorum omnium ostenditur per naturae mutationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1021)
nam istuc nihil dolere non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:7)
Damnavi ego stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos cenasse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:8)
Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.7)
Timore mortis ille tum confessus est Non artis ulla medicum se prudentia, Verum stupore vulgi factum nobilem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.4)
quis stupor hic, Menelaë, fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 34:2)
hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis eumque meo fato quarta fatigat hiems, fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 211)
seu stupor huic studio sive est insania nomen, omnis ab hac cura cura levata mea est, saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, saepe minax Steropes sidere pontus erat, fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae, aut Hyadas seris hauserat Auster aquis, saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi carmina ducebam qualiacumque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 114)
Si naturam ambitumque adimus stupore dempto et admiratione, si fraternitatis pulchritudinisque verba in nostra cum mundo necessitudine amplius non proferimus, nostri mores erunt illius qui dominatur, consumit vel solum naturalibus opibus abutitur, ac sua commoda proxima continere non valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION