라틴어 문장 검색

Nam Titius in suasione legis Fanniae obicit seculo suo quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, ut ille Troianus equus gravidus armatis fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 13:3)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)
Obsecutus es, inquit, Eustathi, dialecticae, ego medicinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 33:2)
nam in suasione vel dissuasione tam sensus quam verba considerantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 462)
sane rhetorica suasio est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6385)
dum bello argolici 'dum' pro 'quam diu'. sane haec oratio rhetorica suasio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3741)
munera quae patriis ad me portastis ab oris hinc iam suasio est et consilium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2811)
nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:3)
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:4)
sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:4)
dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:6)
in qua tradebatur omnis dialecticae disciplina id est orationis ratione conclusae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:5)
Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:2)
dialecticam mihi videris dicere, inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장1)
ut Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION