라틴어 문장 검색

Queratur itaque et tradatur vobis expositor alicuius inusitate scripture, et probemus quod vos promittitis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:17)
Pro occultis filii, scilicet judiciis, de quibus in eodem psalmo subjunctum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:2)
Quid etiam apertius ad documentum Trinitatis esse potest, quam illud quod postea in creatione hominis subjungitur, dicente Domino:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:26)
Utrum archangeli appellentur virtutes, et quid intra se distent sedes sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:3)
Eadem absenti significo quae praesenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, aut Apollinarem, aut caeteros tractatores, quorum in quibusdam libros Ecclesia non recipit, quia operis mei et studii est multos legere, ut ex plurimis multos flores carpam, tam probaturus omnia quam quae bona sunt electurus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:25)
Nam oportet, inquit Apostolus, haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant (I Cor. XI, 19).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:14)
Ad tempus, inquit, valet haeresis, ut electi quique manifesti fiant, et probati sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:10)
Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:5)
Qui etiam super hoc quod a Filio eum quoque procedere dicimus, non vehementer, arguunt atque reos anathematis teneri asserunt, quod in principalibus conciliis quae apud eos celebrata sunt, ita symbola eorum subjunctis anathematibus sancita sunt, ut nulli de fide Trinitatis aliud dicere, vel aliud praedicare, quam ibi contineatur, liceat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:4)
Ubi quidem cum praemiserit Spiritum sanctum a Patre et Filio esse atque subjunxerit, procedens, manifeste docuit eum ab utroque procedere, sicut et esse retulerit, praesertim cum non aliter a Patre Spiritus esse habeat quam procedendo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:4)
Qui in eo fortasse quod subjunxit de effectu operum dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:12)
Hinc est illa Platonis verissima ratio, qua scilicet probat Deum nullatenus mundum meliorem potuisse facere quam fecerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:12)
Quam etiam rationem sancti secuti videntur, cum Deum Patrem probarent Filium tam bonum genuisse, quantum potuit, ut ei aequalis esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:23)
ergo in eo amor non potest oriri, sicut plenarie supra constat esse probatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:2)
Et sic nos oportet instanter asserere nobilitatis ordinis institutores suos in vanum emisisse labores, quod quam sit absurdum probare non insisto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION