라틴어 문장 검색

Hi paucos dies morati ex finibus Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos cupiebant, partim prohibere quo minus sumerent non poterant, magnum numerum frumenti comparant, nonnumquam autem expeditionibus nocturnis castella nostrorum adoriuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 35장3)
nec non et variis vectae Nereides ibant audito rumore feris (hanc pisce voluto sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:105)
nodus, qui sublevat ensem, album puniceo pectus discriminat ostro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:38)
Eucherius trepido iam flammea sublevat ore virginis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:187)
vix sublevat unum tarda ratis!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:178)
si minus, stercore saturare et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:6)
famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:5)
quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,nec siccitatibus abolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 4:2)
Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:1)
seu conatur decumbere, a valentioribus sublevatus trahitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:5)
Evincendi sunt autem quamvis pestifcri morbi, et exquisitis remediis propulsandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:2)
Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece χειρόκμητα,sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,resupinam obruamus, patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 17:1)
Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne pro bestia canem feriat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:7)
Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 2:3)
Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION