라틴어 문장 검색

Ac ne quod decus iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 7:1)
sed metus in vita poenarum pro male factis est insignibus insignis scelerisque luela, carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, verbera carnifices robur pix lammina taedae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:12)
Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 7:1)
eum, quod primus esset in hostico procreatus, Hostum Hostilium a matre vocitatum et eundem a Romulo bulla aurea ac praetextae insignibus honoratum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:3)
Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus conparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:2)
Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 6:1)
Ut primum in sociae pervenit litora terrae, Collegit vestes, miserique insignia Magni, Armaque, et impressas auro, quas gesserat olim, Exuvias, pictasque togas, velamina summo Ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:40)
Si quis erit raros inter numerandus amicos, Quales prisca fides famaque novit anus, Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae Artibus et vera simplicitate bonus, Si quis erit recti custos, mirator honesti Et nihil arcano qui roget ore deos, Si quis erit magnae subnixus robore mentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIX1)
subnixa pro subnisa, ut supra diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5067)
alii 'subnixam' ideo accipiunt, quia inposita est excelso muro, ut Coelius historicus ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4026)
aut 'subnixus' fiducia elatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2169)
alii tectum sine parietibus columnis subnixum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4066)
cuius nunc filium Cupavonem dicit habere cycni pennas in galea ad formae paternae insigne monstrandum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 18910)
alii 'versis armis' in oblicum versis scutis, ne splenderent insignia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 936)
et sellam regni trabeamque insignia nostri bene 'nostri'. Romanorum enim imperatorum insigne fuit sella curulis et trabea:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3341)

SEARCH

MENU NAVIGATION