라틴어 문장 검색

Phidias omnia, Parrhasi, sine tortore fecit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 11:5)
Quo te penulati in militum quidem non vulgarem cultum subornati, quo, inquam, te isti efferunt ?
(세네카, 행복론, Liber III 122:3)
Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere - et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant, expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat - , sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:2)
Non est confessio nisi cum accusator eruit, negat rea, tortor expressit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.16)
Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.40)
"steterat nam corde gelato Scaevola et apposito dextram damnaverat igni, plus felix peccante manu, cum forte satelles palleret constante reo tormentaque capti is fugeret qui tortor erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 37)
hic ego quid sibi haec vellet in illis superbiae nimiae, nimiae in istis humilitatis forma mirari, nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:1)
alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimus nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:2)
Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob dei gratiam invidus de mentibus vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis ad omnem quam in primordio exorsi sumus et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 4:1)
Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 11:2)
His auditis, iudex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius emollire constantiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:20)
expertique quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem ex eo numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis quae ad false nuntiata erant, auctoremque se exhibendo ac velut visa quae dubia erant narrando concitaret iras hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 408:1)
itaque ad invidiam ei faciendam legatos Ambracienses in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent, bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 534:1)
conspectum tortoris verberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 633:2)
a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres assuetos ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 159:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION