라틴어 문장 검색

Nullum habet accusator nisi in subselliis meis testem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.15)
Ferreolus circumsistentibus latera collegis verecunde ac leviter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur, plus ob hoc postea laudatus honoratusque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:6)
sic tamen quod, qui inter matronarum cathedras codices erant, stilus his religiosus inveniebatur, qui vero per subsellia patrumfamilias, hi coturno Latiaris eloquii nobilitabantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 4:4)
dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:4)
his accensi cornicines tubicinesque, in duas centurias distributi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 442:4)
Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 699:1)
Oppius Cornicen M'. Rabuleius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 378:2)
qui cum ex veteribus tribunis negaret se ullius rationem habiturum, pugnarentque collegae ut liberas tribus in suffragium mitteret aut concederet sortem comitiorum collegis, habituris e lege potius comitia quam ex voluntate patrum, iniecta contentione Duillius consules ad subsellia accitos cum interrogasset quid de comitiis consularibus in animo haberent, respondissentque se novos consules creatures, auctores populares sententiae haud popularis nactus in contionem cum iis processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 712:1)
consules creantur M. Fabius Vibulanus, Postumus Aebutius Cornicen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 120:1)
postquam portam tenebant, cornicines, in via paribus intervallis dispositos, canere iubent, ut consulem excirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 589:1)
ad subsellia tribunorum res agebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 344:1)
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per totam caveam spectatoribus, si cui favitores delegatos viderint, ut is in cavea pignus capiantur togae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol33)
sileteque et tacete atque animum advortite, audire iubet vos imperator histricus, bonoque ut animo sedeate in subselliis, et qui esurientes et qui saturi venerint:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS3)
ego sedero in subsellio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 256)
potius quam in subsellio cynice hic accipimur quam in lectis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 434)

SEARCH

MENU NAVIGATION