-
"Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium," hoc veraciter debet credi quod non valet videri.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:30)
-
"Est autem fides sperandarum rerum substantia (Hebr.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:47)
-
V. Tenet igitur Christianae fidei religio unum solummodo Deum esse, ac nullo modo plures esse deos, unum omnium dominum, unum creatorem, unum principium, unum lumen, unum bonum, unum immensum, unum omnipotentem, unum aeternum, unam substantiam, sive essentiam incommutabilem penitus ac simplicem, cui nec partes aliquae, nec aliquid quod ipsa non fuerit, possit inesse, ac per omnia solam praedicat, ac credit unitatem, excepto quod ad personarum pertinet multitudinem.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:1)
-
Huic itaque tam simplici seu individuae ac merae substantiae, tres inesse personas sibi per omnia coaequales ac coeternas, non numero rerum, sed pluralitate proprietatum, diversas veraciter confitetur, Deum videlicet Patrem, ut dictum est, ac Deum Filium ejus, atque Deum Spiritum ejus, ab utrisque procedentem.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:2)
-
Idem quippe Deus tam Pater est, quam Filius seu Spiritus sanctus, unum quippe prorsus in natura, unum tam numero quam substantia sunt;
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:6)
-
homo est personaliter, non substantialiter diversus, cum hic videlicet non sit ille, licet hic sit penitus hoc quod ille, id est eadem penitus sit substantia quae et ille, non persona.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:8)
-
Quarum quidem tamen personarum sicut eadem prorsus est substantia, ita indeterminans est gloria, indivisa operatio ac voluntas.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:10)
-
VII. Primum itaque nobis disserendum occurrit quid sibi velit in una divinitatis natura personarum ista distinctio, ut eadem scilicet Pater, eadem Filius, eadem Spiritus sanctus sit appellata.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:1)
-
Deinde qualiter una penitus et individua permanente substantia, Trinitas personarum queat assignari, et quod de unitate ac Trinitate divina ante proposuimus contra vehementes philosophicas impugnationes defendi.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:2)
-
Videtur autem nobis suprapositis trium personarum nominibus summi boni perfectio diligenter esse descripta, ut cum videlicet praedicatur Deus esse Pater et Filius et Spiritus sanctus, eum summum bonum atque in omnibus perfectum hac distinctione Trinitatis intelligamus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:3)
-
Nec solum haec Trinitatis distinctio ad summi boni perfectionem, ut dictum est, describendam convenit, verum etiam ad persuadendum hominibus divini cultus religionem plurimum proficit, ut ob hoc praecipue ipsa Dei sapientia incarnata in praedicatione sua eam rectissime decrevisset assumere.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:5)
-
Nec solum ad timorem vel ad amorem Dei hominibus incutiendum haec Trinitatis distinctio necessaria est, verum et ad universorum operum ejus commendationem plurimum valet, ut quaecunque agit, egregie fieri credantur, utpote qui omnia quae velit, efficere possit, et in omnibus modis conservare sciat, et optime cuncta fieri seu procedere velit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:1)
-
Spiritus vero Domini aperte Spiritum sanctum insinuat, id est divinae gratiae bonitatem, juxta hanc quidem diligentem prophetae considerationem, cum ad excellentem hominis creationem ventum esset, provide hoc opus caeteris imponens, et quasi pro caeteris commendans distinctionem potenter Trinitatis fecerit, ubi videlicet a Domino potius dictum est, Faciamus hominem, quam faciam, ad imaginem, inquit, et similitudinem nostram (Gen. I, 26);
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:16)
-
Quod vero dicitur ipse Pater per ingenitam deitatem esse omnipotens, hoc est per hoc quod cum sit Deus, insuper ut dictum est, ipse solus sit ingenitus, et rursus per omnipotentiam Pater, aperte innuitur, quod sic ut ingenitum esse proprium est Dei Patris, ita et ad proprietatem ejus specialiter divinam potentiam pertinere, licet unaquaeque aliarum personarum, cum sit ejusdem cum Patre substantiae, ejusdem sit penitus potentiae.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:10)
-
quaedam ei secundum substantiae modum propria maneat potentia, ut cum videlicet ipse Pater omnia facere possit quae Filius et Spiritus sanctus, hoc insuper habeat, ut a se ipso solus ipse queat existere, nec necesse habeat ab alio esse.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:4)