라틴어 문장 검색

At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장54)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장81)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut ventris, si inmodica sitis, si longius tempus, si alvus varia, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina vera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장104)
Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장11)
si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor visceribus aut capiti aut praecordiis suberit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장6)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장56)
12 Faucibus subest stomachus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장1)
Sed alius rursus metus subest, ne nimis valenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장143)
Conprehendi vero sutura vel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo valentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장169)
Alia intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장225)
si inaequale quoque et asperum subest vehementius os exessum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장243)
At cartilato ubi subsit, ipsa sedes docet perventumque esse ad eam ex renisu patet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장244)
subestque his umor.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장352)
Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장88)
Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION