라틴어 문장 검색

Huius descriptionis subter exemplar adiecimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:25)
Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장5)
38. Postquam desuper et subter intrarunt fortissime,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM149)
quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quattuor fibras dividitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장24)
Edisse etiam et lupinum et alium prodest, vel in alvum oleum subter dedisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장11)
hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas vel inguina, fereque in senibus vel in is, quorum corpus mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장302)
Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장141)
Thymio clavoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장334)
At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foed prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장166)
17 Ad umbilicos vero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, alvus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 17장1)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장7)
Solent autem inter costas fistulae subter exire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장10)
Commune omnibus est umbilicum indecore prominere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장4)
Si quando autem in scroto sanguis defluxit aliquidve concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장53)
subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION