라틴어 문장 검색

secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장4)
Nulli igitur dubium esse potest, quod, cum omnes termini dupli sint, ita differentiae quoque eorum terminorum duplae esse videantur, ut uno minus termino in differentiis omnes paene dispositos subter terminos, quorum sunt ipsae differentiae, superior ordo reddiderit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 9:1)
Et quoniam triplus duas continet consonantias, diapente scilicet et diapason, in huius triplicis dispositione in differentiis eundem rursus triplum repperiemus, secundum subter descriptum modum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 7:1)
Huius descriptionis subter exemplar adiecimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:25)
Is naves nostras interiorem in portum post oppidum reduxit et ad terram deligavit faucibusque portus navem onerariam submersam obiecit et huic alteram coniunxit;
(카이사르, 내란기, 3권 39:3)
Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:2)
38. Postquam desuper et subter intrarunt fortissime,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM149)
Edisse etiam et lupinum et alium prodest, vel in alvum oleum subter dedisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장11)
Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장141)
Thymio clavoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장334)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장7)
Solent autem inter costas fistulae subter exire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장10)
Si quando autem in scroto sanguis defluxit aliquidve concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장53)
subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장24)
Edisse etiam et lupinum et alium prodest, uel in aluum oleum subter dedisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION