라틴어 문장 검색

deinde emplastrum supra dari, et super id succidam lanam:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:5)
Quibus aut spongiam, aut succidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 5:7)
in aceto tinctum demittere, supraque succidam lanam aceto madentem deligare:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:7)
deinde super id aliquanto latius, quam vulnus est, eodem medicamento illitum linteolum, et praeterea succidam lanam aceto tinctam:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 10:4)
ceteraque eodem modo facienda sunt quae ad linteolum illitum, et lanam succidam pertinent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 18:4)
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor defluat et vacuis corrupto sanguine venis arescat fons ipse mali;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:11)
subsidere nostris sub pedibus montes, arescere vidimus amnes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:197)
succidere pinus aut magis enodes dubitat prosternere cedros exploratque habiles truncos rectique tenorem stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:239)
Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem crimina pollutaeque negant arescere fauces) infandis iterum terras accendere bellis incohat et solito pacem vexare tumultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:2)
dubio tibi pendula rupes inmineat lapsu, volucer te torqueat axis, te refugi fallant latices atque ore natanti arescat decepta sitis, dapibusque relictis in tua mansurus migret praecordia vultur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:296)
Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere solis incursu patiuntur vel exuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 22:2)
quippe nimius umor, ut dixi, limosos lutososque reddit, at qui siccitatibus aruerunt, expediri probe non possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 6:2)
Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 1:4)
Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, eum tertium egerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:1)
quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION