라틴어 문장 검색

altera succinctae religetur more Dianae, ut solet, attonitas cum petit illa feras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 29:4)
nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, musta sub adducto si pede nulla fluent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 914)
Quod legis, o vates magnorum maxime regum, venit ab intonsis usque, Severe, Getis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 21)
nominis esse potest succinctus causa minister, hostia caelitibus quo feriente cadit, qui calido strictos tincturus sanguine cultros semper
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권184)
denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur, hoc apud intonsos nomen habebat avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권15)
Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권259)
parva bonae Cereri, sint modo casta, placent, a bove succincti cultros removete ministri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권281)
bis caput intonsum fontana spargitur unda, bis sua faginea tempora fronde tegit, usus abest Veneris, nec fas animalia mensis ponere, nec digitis anulus ullus inest, veste rudi tectus supra nova vellera corpus ponit, adorato per sua verba deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권452)
hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae, tunc erat intonsi regia magna Numae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권167)
Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:1)
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos succinctus hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:5)
Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque sternit et exstructos morientum calcat acervos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:5)
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus adficit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:15)
Mensam succincta tremensque ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:9)
Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae, una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit praedivite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION