라틴어 문장 검색

aut quibus in campis Mariano proelia signo stent et Teutonicas Roma refringat opes, barbarus aut Suebo perfusus sanguine Rhenus saucia maerenti corpora vectet aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 320)
"nam patre Suebus, a genetrice Getes."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 156)
Bastarna, Suebus, Pannonius, Neurus, Chunus, Geta, Dacus, Halanus, Bellonotus, Rugus, Burgundio, Vesus, Alites, Bisalta, Ostrogothus, Procrustes, Sarmata, Moschus post aquilas venere tuas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 195)
Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X.LIIII, ante biennium Romanae inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI.3)
sic Suebi a ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 2:2)
silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 10장5)
Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Ubiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장8)
Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 37장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION