라틴어 문장 검색

quoniam tanto suo populique Romani beneficio adfectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo postularet:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 35장2)
Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장9)
Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장6)
T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장2)
Martius eunuchi repetet suffragia campus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:267)
suffragia quippe peregit index vera timor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae102)
indigenas habitus nativa palatia sumunt, et, patriis plebem castris sociante Quirino, Mars augusta sui renovat suffragia campi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:3)
taciti suffragi vulgi iam tibi detulerant, quidquid mox debuit aula.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:30)
libertatem et consulatum L. Brutus instituit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장2)
Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장1)
congestos iuveni consulatus, triumphos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장7)
numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Marium simul aequaverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장2)
extortum invito senatu consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra rem publicam versa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장5)
utque mos vulgo quamvis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장4)
precante Germanico annum efficiendis coeptis, acrius modestiam eius adgreditur alterum consulatum offerendo cuius munia praesens obiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION