라틴어 문장 검색

atque ita potentissimos duos competitores multumque et aetate et dignitate antecedentes superauit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 13장 1:3)
frumentum, quotiens copia esset, etiam sine modo mensuraque praebuit ac singula interdum mancipia e praeda uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 3:4)
populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, uiritim diuisit et hoc amplius centenos pro mora.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 1:3)
commendo uobis illum et illum, ut uestro suffragio suam dignitatem teneant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:4)
post remotos Caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules eos declarantium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 3:1)
qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia uocantem partibus diuisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 4:2)
populo hortos circa Tiberim publice et uiritim trecenos sestertios legauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:4)
primus ex hac magistratum populi suffragio cepit C. Rufus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 1:2)
frumentum quoque in annonae difficultatibus saepe leuissimo, interdum nullo pretio uiritim admensus est tesserasque nummarias duplicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 2:4)
Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam duodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequauit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata Romam mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:1)
ferebat et ipse suffragium in tribu[s], ut unus e populo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:4)
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:4)
dedit et legata plerisque, inter quos uirginibus Vestalibus, sed et militibus uniuersis plebeique Romanae uiritim atque etiam separatim uicorum magistris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 76장 1:3)
temptauit et comitiorum more reuocato suffragia populo reddere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 2:2)
sparsit et missilia uariarum rerum et panaria cum obsonio uiritim diuisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION