라틴어 문장 검색

rigidi vero et extenti, aut languidi et torpentes, aut stupentes, aut lascivi et mobiles, et natantes et quadam voluptate suffusi, aut limi et, ut sic , , aut poscentes aliquid pollicentesve nunquam esse debebunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 223:1)
adeo illi ex alto suffusus est rubor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:4)
cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:5)
Magis mihi videtur vox avocare quam crepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 4:1)
Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:2)
Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:2)
Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 9:3)
Non suffundebatur aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant, in quam perlucida sordes deponerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 9:3)
Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 19:6)
detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 25:4)
" virtus et philosophia et iustitia verborum inanium crepitus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 10:2)
Illud melius, occupare ante quam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum os concurrat et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum.
(세네카, 행복론, Liber II 4:3)
ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:5)
Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 202:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION