라틴어 문장 검색

quum cibum potionemque assumimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 3:9)
Ipsa autem arteria dura et cartilaginosa in gutture assurgit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 3:10)
cuive circa fauces grandes venae, vel arteriae praecisae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 6:3)
item quodcumque musculum, aut nervum, aut arteriam, aut membranam, aut os, aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:3)
si vel ad vesicam, vel ad pulmonem, vel ad vulvam, vel ad grandes venas arteriasve, vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem penetravit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 45:7)
Suffusio quoque, quam Graeci ὑπόχυσιν nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 75:1)
Summa autem utraque parte habenda cura est, ne nervus, ne vena major, ne arteria incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 4:5)
Illud videndum est, sicut in aliis locis posui, ne quis nervus, aut vena, aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:3)
Suffusionis jam alias feci mentionem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 36:1)
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae, vel ferri nitentis, et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:5)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertitur, si suffusioni color caeruleus est, aut auro similis, si labat, et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:6)
Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 41:6)
eaque demittenda recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 43:2)
Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem est, leniterque ibi verti, et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 44:1)
At in cervice, inter cutem et asperam arteriam, tumor increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION