라틴어 문장 검색

quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis submovetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:4)
Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 24:2)
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:1)
Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:2)
Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione submota, quid ipse censerem, non omisi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 4:1)
Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 2:1)
Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis submoveri reges debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 9:2)
acribus namque custodiis domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장9)
coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장2)
hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장4)
ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quoties ipse illuc ventitaret, saeptus turba centurionum et post breve osculum digrediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장7)
nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis saeptam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장8)
ceteri terga praebuere, difficili effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장4)
tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus praesidiis saepsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장4)
neque enim domus munimentis saeptae vel templa muris cincta aut quid aliud morae interiacebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION