라틴어 문장 검색

Luna potest solis radiis percussa nitere inque dies magis [id] lumen convertere nobis ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, donique eum contra pleno bene lumine fulsit atque oriens obitus eius super edita vidit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:1)
Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, Qui niteant primo tantum mucrone cruenti, Quae presso tremat ense manus, quis languida tela, Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti, Quem pugnare iuvet, quis vultum cive peremto Mutet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:2)
Nec summis crustata domus sectisque nitebat Marmoribus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:5)
Pars auro plumata nitet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:13)
Caesaris alma dies et luce sacratior illa, Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem, Longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo Semper et hoc voltu vel meliore nite.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, I1)
Lati collibus eminent recessus, Et planus modico tumore vertex Caelo perfruitur sereniore Et curvas nebula tegente valles Solus luce nitet peculiari;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV2)
Quae postquam placidi censoris cura renasci Iussit et Oceanum certior audit eques, Non nisi vel cocco madida vel murice tincta Veste nites et te sic dare verba putas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIII2)
Quae tam candida, tam serena lucet, Ut nullas ibi suspiceris undas Et credas vacuam nitere lygdon.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII8)
Pollice de Pylio trita columba nitet.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI7)
sic alligat orbem, Plurima cum tota lampade luna nitet.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L7)
Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late Templa nitent, felix area nuper erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV1)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles, Ut niteant celsi lucida signa poli?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI4)
Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo, Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CIII3)
Celantur simili ventura Cydonea lana, Pollice virgineo quae spoliata nitent.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION